라틴어 문장 검색

Quae res eius impetum retardavit.
(카이사르, 아프리카 전기 68:5)
Illi autem hoc acrius instabant neque regredi nostros patiebantur, quod timore adducti locum relinquere videbantur.
(카이사르, 내란기, 3권 45:8)
Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes immittit atque unum ex multitudine procurrentem traicit; quo percusso et exanimato hunc scutis protegunt, in hostem tela universi coniciunt neque dant regrediendi facultatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장6)
seu Parthica ferro luxuries vetuit nasci lanuginis umbram servatoque diu puerili flore coegit arte retardatam Veneri servire iuventam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:209)
nec mons aut silva retardat:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:315)
Talia vociferans avidos transire minaci cornipedes umbone ferit clipeique retardat obice Gorgoneisque premens adsibilat hydris praetentaque operit crista;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:119)
non illum Sirius ardens brumave Riphaeo stridens Aquilone retardat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:121)
non tela retardant, obice non haesit fluvii.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:209)
boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 26:1)
at quae curvaesunt et distortae, non aequaliter alliduntur inhibentibus nodis, et ipso flexu cursum terreni umoris veluti salebris retardante.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 2:3)
opposuerunt abeunti arma, minitantes, ni regrederetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장7)
orant obsistunt, rediret maneret, pars Agrippinae occursantes, plurimi ad Germanicum regressi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장10)
nam (rarum illi caelo) siccitate et amnibus modicis inoffensum iter properaverat, imbresque et fluminum auctus regredienti metuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장3)
Caecina, qui suum militem ducebat, monitus, quamquam notis itineribus regrederetur, pontes longos quam maturrime superare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장10)
nec Piso moratus ultra navis solvit moderabaturque cursui quo propius regrederetur si mors Germanici Syriam aperuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION