라틴어 문장 검색

praetermisit Gallias tibi administratas tunc, cum maxume incolumes erant, praetermisit Attilam Rheni hostem, Thorismodum Rhodani hospitem, Aetium Ligeris liberatorem sola te dispositionum salubritate tolerasse, propterque prudentiam tantam providentiamque currum tuum provinciales cum plausuum maximo accentu spontaneis subisse cervicibus, quia sic habenas Galliarum moderarere, ut possessor exhaustus tributario iugo relevaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 3:1)
igitur hic ipse venerabilis apud oppidum nostrum cum moraretur, donec gentium concitatarum procella defremeret, cuius immanis hinc et hinc turbo tunc inhorruerat, sic reliqua dona vestra detexit, ut perurbane quae praestantiora portabat operuerit, spinas meas illustrare dissimulans tuis floribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 6:5)
tum dextrae virgam inseruit, qua pellere dulces aut suadere iterum somnos, qua nigra subire Tartara et exsanguis animare adsueverat umbras, desiluit, tenuique exceptus inhorruit aura.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권111)
Nec segnem Argolicae sensere Eteoclea turmae, parcior ad cives Polynicis inhorruit ensis, eminet ante alios iam formidantibus arva Amphiaraus equis ac multo pulvere vertit campum indignantem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권337)
turbatus inhorruit altis rex odiis, mediaque tamen gavisus in ira est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권111)
inhorrvit armos id est armis inhorruit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7111)
Ut saepe homines aegri morbo gravi cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 31:3)
His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION