라틴어 문장 검색

Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
tot fuerant illic, quot habet natura, colores, pictaque dissimili flore nitebat humus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권293)
"sarcula nunc durusque bidens et vomer aduncus, ruris opes, niteant;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권630)
nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권319)
"tu quoque ne propera, melius tua filia nubet, ignea cum pura Vesta nitebit humo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권153)
Coniugis adventum praesenserat inque nitentem Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:4)
Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque appareat aurum, ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:10)
in quo diversi niteant cum mille colores, transitus ipse tamen spectantia lumina fallit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:5)
Non ego nostros abluere hic artus lassataque membra parabam, sed relevare sitim.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:16)
Aura (recordor enim) venias cantare solebam, meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:6)
Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates submissoque humiles intrarunt vertice postes, membra senex posito iussit relevare sedili, quo superiniecit textum rude sedula Baucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:1)
Utque novus serpens posita cum pelle senecta luxuriare solet squamaque nitere recenti, sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus, parte sui meliore viget maiorque videri coepit et augusta fieri gravitate verendus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 21:3)
ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis traxit, et e terra corpus relevare volentem arcuit inque pedes mutavit bracchia primos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 26:4)
minimo ut relevere dolore, utque marem parias;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 57:5)
nitebant auribus e geminis circum cava tempora bacae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION