라틴어 문장 검색

Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:16)
Curru prouehit aureo,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 6:1)
Prouehis et leuibus sublimes curribus aptans
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 19:1)
Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse est ut quod ab humana condicione deiecit infra homines merito detrudat improbitas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:7)
Cuncta quae rara prouehit aetas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 19:1)
— Ex his enim, ait, quae concessa sunt euenit eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in adeptione uirtutis omnem quaecumque sit bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:30)
neque enim uos in prouectu positi uirtutis diffluere deliciis et emarcescere uoluptate uenistis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:34)
Et hoc manifestum est illi qui provectus est in his scientiis et qui scit posse earum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 57:2)
navis conscendit et a Caralibus secundum terram provectus duodetricensimo die, ideo quod tempestatibus in portibus cohibebatur, ad urbem Romam venit.
(카이사르, 아프리카 전기 98:5)
Ac tametsi amplius CX navibus longis in portu navalibusque amiserant, non tamen reparandae classis cogitationem deposuerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:3)
Sed serius a terra provectae naves neque usae nocturna aura in redeundo offenderunt.
(카이사르, 내란기, 3권 8:3)
quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa nocte in altum provectae continentem petierunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 28장3)
ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum, quem in continenti reliquerat, ad solis occasum naves solvit et leni Africo provectus media circiter nocte vento intermisso cursum non tenuit, et longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam conspexit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 8장2)
Iam classis in altum provehitur;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:334)
Frigida ter decies nudatum frondibus Haemum tendit hiems vestire gelu totiensque solutis ver nivibus viridem monti reparavit amictum, ex quo iam patrios gens haec oblita Triones atque Histrum transvecta semel vestigia fixit Threicio funesta solo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION