라틴어 문장 검색

Quanto autem excellentia divinae naturae a caeteris quas condidit naturis, longius abscedit, tanto minus congruas similitudines in illis reperimus, quibus satisfacere de ista valeamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:6)
Substantiae vero in propria natura per seipsas existere aut perseverare possunt, omnibus et aliis rebus destructis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:16)
Sed nec substantiae secundum eos supponitur Deus, licet ipse maxime sit res per se existens, et verum et incommutabilem esse ipse solus a se habeat a quo sunt omnia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:2)
Certum quippe est, quoniam unaquaeque scientia atque cujuslibet artis tractatus propriis utitur verbis, et unaquaeque doctrina propriis locutionibus gaudet, et saepe ejusdem artis tractatores verba variare delectat, quia semper in omnibus, teste Tullio, identitas mater est satietatis, hoc est fastidium generans, atque in tantum etiam variare, ut saepe vocem eamdem de una significatione sic ad aliam transferant, ut si vocis identitatem magis quam sensuum diversitatem sequamur, ipsos sibi contrarios reperiamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:4)
eo genitum Filium, quod etiam existit ex semetipso.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:14)
idem similitudine, cum easdem res apud omnes esse, sicut et intellectus, Aristoteles asserit, et nos easdem merces in hac et in illa civitate reperiri dicimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:3)
et ita quaedam species cum suis generibus simul naturaliter existunt, ut nullatenus genus sine illis, sicut nec ipsae sine genere esse potuerint, sicut quantitas et unitas, vel numerus et binarius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:3)
Nec rectae confessioni officit, si nonnulla confessionis verba in canonicis minime reperiantur Scripturis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:18)
Ideo autem addidi principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:60)
Sed hoc quoque illi dedit non jam existenti, licet nondum habenti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:61)
Et hoc fortasse modo, si a solo Patre procedere Spiritum Graeci intelligant, eo scilicet quod sic ab ipso sit, quasi a summo et non existente ab alio, nulla est sententiae controversia, sed verborum diversitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:6)
Et hoc quidem modo si quis nomen Spiritus accipiat, secundum scilicet suae gratiae effecta, non recte dicitur spiritus aeternus, sicut nec Dominus aut creator, quia ut diximus, non semper spiritus secundum effecta exstitit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:5)
Et cum nostri quoque sicut et proximi curam in necessariis agere debeamus, nonnulla propter nosmetipsos agere nos oportet, ut et nos eorum quae agimus causa quaedam existamus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:8)
Tanto quippe hinc melior existit, quanto in ea firmius persistit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:12)
qui ubique, ut dictum est, per praesentiam suae substantiae semper existens, non habet quo moveri localiter possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION