라틴어 문장 검색

possunt enim etiam sine accusatione in causis haec eadem controversiarum genera versari - , sed haec duo sunt ei prima, causa et events.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 1:2)
Atque haec accusationis fere membra sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:4)
, in qua erat accusatio Pompei usque a toga pura, querela de damnatis, terror armorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 8 9:3)
M. Servilius postquam, ut coeperat, omnibus in rebus turbarat nec quod non venderet quicquam reliquerat maximaeque nobis traditus erat invidiae, neque Laterensis praetor postulante Pausania nobis patronis QVO EA PECVNIA PERVENISSET recipere voluit, Q. Pilius, necessarius Attici nostri, repetundis eum postulavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 8 3:2)
sic nunc neque absolutus neque damnatus Servilius de repetundis saucius Pilio tradetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 8 4:6)
nam de divinatione Appius, cum calumniam iurasset, contendere ausus non est Pilioque cessit et ipse de pecuniis repetundis a Serviliis est postulatus et praeterea de vi reus a quodam suo emissario, S. Tettio, factus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 8 4:7)
Calidius in defensione sua fuit disertissimus, in accusatione satis frigidus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 8:6)
vereor ne homo taeter et ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 2:2)
quod Cato non valebat, adhuc de pecuniis repetundis non erat postulatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 1:7)
sed tamen nisi incredibilis contentio, preces Pompei, dictaturae etiam rumor plenus timoris fuisset, ipsi Lentulo non respondisset, qui tamen illo accusatore illoque consilio sententiis condemnatus sit xxxii cum lxx tulissent est omnino tam gravi fama hoc iudicium ut videatur reliquis iudiciis periturus et maxime de pecuniis repetundis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 1:3)
' quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa optima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 1:3)
cum de pecuniis repetundis nomen cuiuspiam deferatur, si certamen inter aliquos sit cui potissimum delatio detur, haec duo in primis spectari oportere, quem maxime velint actorem esse ii quibus factae esse dicantur iniuriae, et quem minime velit is qui eas iniurias fecisse arguatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 4:3)
quorum causa iudicium de pecuniis repetundis est constitutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:2)
quasi vero dubium sit quin tota lex de pecuniis repetundis sociorum causa constituta sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 1:3)
sin praetermittes, qualis erit tua ista accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi criminis non modo sponsionem, verum etiam mentionem ipsam pertimescat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION