라틴어 문장 검색

Gargarizationes autem aut levandi causa fiunt aut reprimendi aut evocandi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장70)
reprimit aqua, in qua vel lenticula vel rosa vel rubus vel Cotoneum malum vel palmulae decoctae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장72)
Servari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut ventriculus aut renes vulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장23)
Vix autem ad sanitatem perveniunt, quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis aut vulva aut vesica aut ullum intestinum aut saeptum transversum vulneratum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장25)
Pulmone vero icto spirandi difficultas est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장52)
vel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장192)
in visceribus nihil movendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장209)
At si caro supercrevit, modice reprimit siccum lineamentum, vehementius squama aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장285)
Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장387)
circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장90)
Super id imponi debet, quod et lene aliquid et vehemens et reprimens habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장126)
— In primis multa calida aqua fovendum est, in qua rapa decocta, aut si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장137)
Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장162)
deinde, si non repressit, quodlibet puri movendo accommodatum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장163)
Sed si locus mollis est, quae simul et reprimunt et refrigerant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장189)

SEARCH

MENU NAVIGATION