라틴어 문장 검색

Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:4)
Ceterum omnem sagittam repudiaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:6)
Populus, quia raram, neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:1)
Creta ex toto repudianda est, magis etiam scaturiginosa, et in qua semper uligo consistit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 6:6)
Maiorem trima dente minacem sterilem repudiabis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 7:5)
Solae ex omnibus nocentes taxi repudiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 3:3)
nomen patris patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudiavit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장2)
causa ad matrem referebatur, quae pridem repudiata adsentationibus atque luxu perpulisset iuvenem ad ea quorum effugium non nisi morte inveniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 49장3)
Ceterum Nero usus est patriae ruinis extruxitque domum in qua haud proinde gemmae et aurum miraculo essent, solita pridem et luxu vulgata, quam arva et stagna et in modum solitudinum hinc silvae inde aperta spatia et prospectus, magistris et machinatoribus Severo et Celere, quibus ingenium et audacia erat etiam quae natura denegavisset per artem temptare et viribus principis inludere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장1)
at illam non verbera, non ignes, non ira eo acrius torquentium ne a femina spernerentur, pervicere quin obiecta denegaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 57장2)
ac denegante centurione conversus ad amicos, quando meritis eorum referre gratiam prohiberetur, quod unum iam et tamen pulcherrimum habeat, imaginem vitae suae relinquere testatur, cuius si memores essent, bonarum artium famam fructum constantis amicitiae laturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장2)
neque hunc meum sermonem sic accipi volo, tamquam eos, quibus natura sua oratorium ingenium denegavit, deterream a carminibus, si modo in hac studiorum parte oblectare otium et nomen inserere possunt famae.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 3:1)
nam hunc tuum sermonem saepe excepi, cum oblitus et tuae et fratris tui eloquentiae neminem hoc tempore oratorem esse contenderes, eo, credo, audacius, quod malignitatis opinionem non verebaris, cum eam gloriam, quam tibi alii concedunt, ipse tibi denegares.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 15장 1:3)
hic cum a rege Philippo munera magnae pecuniae repudiaret legatique hortarentur accipere simulque admonerent, si ipse iis facile careret, liberis tamen suis prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate tantam pater nam tueri gloriam, iis ille 'si mei similes erunt, idem hic' inquit 'agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:1)
neque ut repudiaret compelli a dictatore Sulla ullo modo potuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 1장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION