라틴어 문장 검색

deprecor illam Assidue, verum dispeream nisi amo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 3:6)
Deprecor hoc in loco vir bonus ita esse dictum putabat, ut plerumque a vulgo dicitur, quod significat valde precor et oro et supplico, in quo de praepositio ad augendum et cumulandum valet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 4:1)
Sic enim deprecor a Catullo dictum est, quasi detestor vel exsecror vel depello vel abominor;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 6:3)
Quam multorum hic vitamst a Sulla deprecatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 7:2)
Si quid deliquero, nullae sunt imagines, quae me a vobis deprecentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 8:2)
Qui nunc (inquit) aerumna mea libertatem paro, Quibus servitutem mea miseria deprecor;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 10:2)
Ego cum meae vitae parcam, letum inimico deprecer.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 11:2)
Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 12:2)
Nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 13:3)
Avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 14:2)
At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis venia deprecabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 2:2)
Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 5:2)
Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 4:2)
' Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 6:3)
Cui enim omnium hominum in mentem non venit id profecto usu venire, ut quod cupide adpetieris, cupide adpetisse et quod temere repudiaveris, temere repudiasse dicaris?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION