라틴어 문장 검색

Si autem fallax est et sua quaerit, non quae Iesu Christi, non habet utique caritatem et quid ei prodest, si distribuerit omnia sua pauperibus et tradiderit corpus suum, ut ardeat?
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:2)
Et si tradidero corpus meum, ut ardeam.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 5:3)
Si tradidero corpus meum, ut ardeam.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 5:9)
Et si tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 6:6)
Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 10:3)
cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non leniebat, ne civium quidem Romanorum, qui tum aderant, fletu gemituque maximo commovebare?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:8)
Nam ubi infantis aliorsum dati facta ex oculis amolitiost, vigor ille maternae flagrantiae sensim atque paulatim restinguitur omnisque inpatientissimae sollicitudinis strepitus consilescit, neque multo minor amendati ad nutricem aliam filii, quam morte amissi, obliviost.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 23:1)
Haec mera veritas Tusculani hominis, egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis, plus hercle promovet ad exhortandam parsimoniam sustinendamque inopiam quam Graecae istorum praestigiae, philosophari sese dicentium umbrasque verborum inanes fingentium, qui se nihil habere et nihil tamen egere ac nihil cupere dicunt, cum et habendo et egendo et cupiendo ardeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 3:4)
Quod in Quinti Claudii Annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 1:1)
Si quid autem posset remedii fore, ut ne tam adsidue domus Romae arderent, venum hercle dedissem res rusticas et urbicas emissem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 4:3)
Si Annalem, inquit, undevicensimum Q. Claudi legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati praefectus, qua medella quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 5:2)
In eo igitur libro scriptum inveni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus regis Mitridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 7:2)
quae ubi aut cibo conplentur aut inanitate diutina contrahuntur et conivent, tunc loco, in quem cibus capitur, vel stipato vel adducto, voluntas capiendi eius desiderandique restinguitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 4:3)
Quin et hoc ab omnibus credi expetebat (ut hoc modo invidiam et contradictiones ad ea quae animo revolvebat facilius restingueret), cum tamen apud se secreto statuisset ad consummationem matrimonii non procedere donec solennis sua inauguratio et comitia parliamentaria celebrata essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 13:6)
Quae omnia eo spectabant ut Henricum ab omni suspicione abducerent de bello Britannico, nisi quatenus ad restinguendam flammam, quam in regnum proprium alias grassaturam merito formidaret, conduceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION