라틴어 문장 검색

sed tremor inter vina subit calidumque trientem excutit e manibus, dentes crepuere refecti, uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.
(페르시우스, 풍자, satire 359)
Omnibus ergo scorta placent fractique enervi corpore gressus et laxi crines et tot nova nomina vestis, quaeque virum quaerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:13)
nec desinit ante frigidus, adstrictis qui regnat in ossibus, horror quam tepidus laxo manavit corpore sudor.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 10:2)
Fecit enim hoc quoque ut cetera impudentissime, quod post duos et consulares et disertos tempus sibi et quidem laxius vindicavit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 14:2)
Inde apodyterium balinei laxum et hilare excipit cella frigidaria, in qua baptisterium amplum atque opacum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 25:2)
Nam praeter id, quod in tantis vitiis hominum plura culpanda sunt quam laudanda, tum si laudaveris parcus, si culpaveris nimius fuisse dicaris, quamvis illud plenissime, hoc restrictissime feceris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 13:1)
' An restrictius arbitraris per orbem terrarum legendum dare duraturam memoriam suam quam uno in loco duobus versiculis signare quod feceris?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 6:5)
Iidem Nicaeenses gymnasium inccndio amissum ante aduentum meum restituere coeperunt, longe numerosius laxiusque quam fuerat, et iam aliquantum erogauerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 4:1)
Surda sit oranti tua ianua, laxa ferenti;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 866)
Hostibus eveniat viduo dormire cubili Et medio laxe ponere membra toro!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1012)
Tunc ego, cum cupiam dominae tetigisse papillas Et laevam tunicis inseruisse manum, Elabar digito quamvis angustus et haerens, Inque sinum mira laxus ab arte cadam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 157)
Quam tu non poteris duro reserare cothurno, Haec est blanditiis ianua laxa meis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 133)
Constitit ut primum concessas sensit habenas Frenaque in effusa laxa iacere iuba!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 414)
non bene de laxis cassibus exit aper.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:263)
lingula ne rigeat, careant rubigine dentes, nec vagus in laxa pes tibi pelle natet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:356)

SEARCH

MENU NAVIGATION