라틴어 문장 검색

In ceteris servis haec fere praecepta servanda sunt, quae me custodisse non paenitet, ut rusticos, qui modo non incommode se gessissent, saepius quam urbanos familiarius adloquerer, et cum hac comitate domini levari perpetuum laborem eorum intel- legerem, nonnumquam etiam iocarer et plus ipsis iocari permitterem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 15:1)
Itaque hic ager sive exercetur seu cessat, colono est paenitendus ac tamquam pestilens refugiendus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 7:2)
Illud autem, quod pertinet ad religionem patrisfamilias, non reticendum putavi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 2:3)
' perculsus inprovisa interrogatione paulum reticuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장3)
reticuit de adversis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장8)
et cum paulum reticuisset, Hortalo se respondisse ait:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장9)
neque paenitere quod ipsorum in manu sit, integrum adversum Romanos bellum an pacem incruentam malint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장4)
interrogatus a consule quid de iis censeret quae de matre eius locuta secus argueretur reticuit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장6)
sin flagitia et facinora sine modo sunt, suppliciis ac remediis principis moderatio maiorumque et vestra exempla temperant et vana a scelestis, dicta a maleficiis differunt, est locus sententiae per quam neque huic delictum impune sit et nos clementiae simul ac severitatis non paeniteat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장3)
sed non senatui libertas ad paenitendum erat neque Tiberius interiectu temporis mitigabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 51장5)
quis enim mediocri prudentia, nedum Tiberius tantis rebus exercitus, inaudito filio exitium offerret, idque sua manu et nullo ad paenitendum regressu?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장2)
id tantum aperiam, nihil esse tam excelsum quod non virtutes istae tuusque in me animus mereantur, datoque tempore vel in senatu vel in contione non reticebo.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장19)
eadem ille et diutius, quanto maesta, ubi semel prorupere, difficilius reticentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장6)
at non patribus reticenda quae audivissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장5)
sibi satis aetatis neque aliud paenitendum quam quod inter ludibria et pericula anxiam senectam toleravisset, diu Seiano, nunc Macroni, semper alicui potentium invisus, non culpa sed ut flagitiorum impatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION