라틴어 문장 검색

plerique culpabant Cerialem passum iungi quos discretos intercipere licuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장8)
Cerialis turbidis rebus intrepidus et fugientis manu retrahens, intecto corpore promptus inter tela, felici temeritate et fortissimi cuiusque adcursu reciperatum pontem electa manu firmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장5)
simul Cerialem neque satis cautum et pluribus nuntiis huc illuc cursantem posse medio intercipi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 20장2)
causa instruendae classis super insitam genti vanitatem ut eo terrore commeatus Gallia adventantes interciperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장6)
'Epaminondas a Thebanis morte multatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios, quos ante se imperatorem nemo Boeotorum ausus sit aspicere in acie, quodque uno proelio non solum Thebas ab interitu retraxit, sed etiam universam Graeciam in libertatem vindicavit eoque res utrorumque perduxit, ut Thebani Spartam oppugnarent, Lacedaemonii satis haberent, si salvi esse possent, neque prius bellare destitit, quam Messene restituta urbem eorum obsidione clausit.'
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 3:1)
sed uno atque altero frustra nec sine suspicione fraudis nominatis desperans tam praecipitis consilii euentum intercepisse ueneno indicem creditur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 5:2)
Recensum populi nec more nec loco solito, sed uicatim per dominos insularum egit atque ex uiginti trecentisque milibus accipientium frumentum e publico ad centum quinquaginta retraxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 3:1)
circa Perusinum autem murum sacrificans paene interceptus est a manu gladiatorum, quae oppido eruperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 14장 1:4)
item Caesarionem, quem ex Caesare patre Cleopatra concepisse praedicabat, retractum e fuga supplicio adfecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 5:2)
ad summam tamen perdidit non multum, sed ex magnis detrimentis praeter spem paulatim retractum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 3:5)
cum Iulia primo concor diter et amore mutuo uixit, mox dissedit et aliquanto grauius, ut etiam perpetuo secubaret, intercepto communis fili pignore, qui Aquileiae natus infans extinctus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 3:2)
unde existimo nonnullos tradere ausos, suspectum eum Augusto reuocatumque ex prouincia et quia cunctaretur, interceptum ueneno.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 4:4)
mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptauit successorque ei per factionem nominatus principio ciuilis belli ad Corfinium captus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 2:3)
libertos diuites et senes, olim adoptionis mox dominationis suae fautores atque rectores, ueneno partim cibis partim potionibus indito intercepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 5:4)
cunctantibus conspiratis, quando et quo modo, id est lauantemne an cenantem adgrederentur, Stephanus, Domitillae procurator et tunc interceptarum pecuniarum reus, consilium operamque obtulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION