라틴어 문장 검색

' Nec mora, desiluit tunica velata soluta - Et decuit nudos proripuisse pedes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 755)
sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu laesaque colla dabat retro plagamque sedere cedendo arcebat nec longius ire sinebat, donec Agenorides coniectum in guttura ferrum usque sequens pressit, dum retro quercus eunti obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:6)
Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 21:18)
nec satis est nymphae flere et lacerare capillos et dare plangorem (facit et tamen omnia) seque proripit ac Latios errat vesana per agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 50:3)
alter se proripit, altera mussat, ille gradum celerat fugiens, contra illa renutat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1209)
haec ille sese ad munera gradu citato proripit ipsosque pernix gaudio poenae ministros praevenit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.67)
"postquam cadaver sanguine egesto rigens conpage ab illa flamines retraxerint procedit inde pontifex visu horridus, ostentat udum verticem, barbam gravem, vittas madentes atque amictus ebrios."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1431)
Retraham hercle opinor ad me idem illud fugitivum argentum tamen.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 220)
Prologus POSTQUAM poeta vetus poetam non potest Retrahere ab studio, et transdere hominem in otium, Maledictis deterrere ne scribat parat;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 01)
"Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 27:4)
Aeneas, "Quo deinde ruis, quo proripis?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:15)
Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, anceps sustentata diu fluctusque fatigat, solvitur atque viros mediis exponit in undis fragmina remorum quos et fluitantia transtra impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:9)
Quo nunc se proripit ille?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON12)
quid latet, ut marinae filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae funera, ne virilis cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 84)
nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION