라틴어 문장 검색

Vocantur post haec patres, pergitque Suillius addere reos equites Romanos inlustris, quibus Petra cognomentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장1)
Iam Messalina facilitate adulteriorum in fastidium versa ad incognitas libidines profluebat, cum abrumpi dissimulationem etiam Silius, sive fatali vaecordia an imminentium periculorum remedium ipsa pericula ratus, urgebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장1)
is veniam in praeteritum petens quod ei Vettios, Plautios dissimulavisset, nec nunc adulteria obiecturum ait, ne domum servitia et ceteros fortunae paratus reposceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 30장3)
patefieri domum adulteri atque illuc deduci imperatorem iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장3)
continuus dehinc cohortium clamor nomina reorum et poenas flagitantium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장8)
neque recepti sunt inter reos Carrinas Celer senator servo accusante aut Iulius Densus equester, cui favor in Britannicum crimini dabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 10장5)
secutaque lenitas in Plautium Lateranum quem ob adulterium Messalinae ordine demotum reddidit senatui, clementiam suam obstringens crebris orationibus quas Seneca, testificando quam honesta praeciperet vel iactandi ingenii, voce principis vulgabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 11장2)
Variis deinde casibus iactatus et multorum odia meritus reus haud tamen sine invidia Senecae damnatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장1)
Per idem tempus Octavius Sagitta plebei tribunus, Pontiae mulieris nuptae amore vaecors, ingentibus donis adulterium et mox ut omitteret maritum emercatur, suum matrimonium promittens ac nuptias eius pactus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장1)
nec mora quin adulterio matrimonium iungeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 45장13)
pari ignominia Valerius Ponticus adficitur quod reos ne apud praefectum urbis arguerentur ad praetorem detulisset, interim specie legum, mox praevaricando ultionem elusurus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 41장2)
censuitque Iunius Marullus consul designatus adimendam reo praeturam necandumque more maiorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장6)
ea diu paelex et adulteri Neronis, mox mariti potens, quendam ex ministris Octaviae impulit servilem ei amorem obicere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장3)
fateretur Octaviae adulterium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장9)
ergo abolendo rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit quos per flagitia invisos vulgus Christianos appellabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION