라틴어 문장 검색

adiciebantur adulteria venena quaesitumque per Chaldaeos in domum Caesaris, defendente ream Manio Lepido fratre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 22장3)
an Sacrovirum maiestatis crimine reum in senatu fore?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장4)
nec dubium habebatur saevitiae captarumque pecuniarum teneri reum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 67장2)
L. Ennium equitem Romanum, maiestatis postulatum quod effigiem principis promiscum ad usum argenti vertisset, recipi Caesar inter reos vetuit, palam aspernante Ateio Capitone quasi per libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장2)
Carsidius Sacerdos, reus tamquam frumento hostem Tacfarinatem iuvisset, absolvitur, eiusdemque criminis C. Gracchus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장4)
precante reo brevem moram, dum accusator consulatu abiret, adversatus est Caesar:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장3)
igitur multa adseveratione, quasi aut legibus cum Silio ageretur aut Varro consul aut illud res publica esset, coguntur patres, silente reo, vel si defensionem coeptaret, non occultante cuius ira premeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장7)
ceterorum, quae multa cumulabantur, receptus est reus neque peractus ob mortem opportunam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장7)
Isdem consulibus miseriarum ac saevitiae exemplum atrox, reus pater, accusator filius (nomen utrique Vibius Serenus) in senatum inducti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장1)
Vt vero Latinium Latiarem ingressus est, accusator ac reus iuxta invisi gratissimum spectaculum praebebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장1)
perinde in foro, in convivio, quaqua de re locuti incusabantur, ut quis praevenire et reum destinare properat, pars ad subsidium sui, plures infecti quasi valetudine et contactu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장8)
simul commonefecit, quia multa vana sub nomine celebri vulgabantur, sanxisse Augustum quem intra diem ad praetorem urbanum deferrentur neque habere privatim liceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장4)
consultusque Caesar an sepeliri sineret, non erubuit permittere ultroque incusare casus qui reum abstulissent antequam coram convinceretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장2)
ne Tigranes quidem, Armenia quondam potitus ac tunc reus, nomine regio supplicia civium effugit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장4)
ad quod victo silentio prorupit reus et 'interroga' inquit, 'Suilli, filios tuos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION