라틴어 문장 검색

Quoniam, nisi uenerit discessio primum et reuelatus fuerit homo peccati et filius perditionis.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:12)
Et tunc reuelabitur quidem homo peccati, Antichristus uidelicet, qui, licet homo sit, fons tamen erit omnium peccatorum et filius perditionis, id est, filius diaboli, non per naturam, sed per imitationem, quia per omnia adimplebit diaboli uoluntatem, quia plenitudo diabolice potestatis et totius mali ingenii corporaliter habitabit in illo, in quo erunt omnes thesauri malicie et iniquitatis absconditi.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:20)
cui non erubescas revelare in spiritalibus si quid profeceris;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:15)
Quamdiu enim quemquam ex studio malum delectat, quamdiu honestis inhonesta praeponit, quamdiu ei voluptas gratior est puritate, temeritas moderatione, adulatio correptione;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:37)
Eapropter primordia amicitiae spiritalis, primum intentionis habeant puritatem, rationis magisterium, temperantiae frenum;
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:1)
Super omnia autem amicorum revelare secreta sacrilegium arbitremur, quo fides amittitur, et animae captivatae desperatio importatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:28)
perit securitas, qua sua illi archana revelabat;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:12)
Coepi deinde consiliorum meorum ei revelare secreta, et fidelis inventus est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:7)
Sic logicam tractat, quod non tractasse uidetur, Non quod oberret in hac, set quod uelamine uerbi Omnia sic uelat quod uix labor ista reuelet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:5)
Mistica denudat, aperit secreta, reuelat Abdita queue magis latitant archangelus orbi Nunciat et celi pandit misteria terris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:17)
Ergo uirum, sua denudans secreta Minerve, Heredem facit esse suum, iuuenique reuelat Scibile quicquid habet, quicquid sua copia fundit, Que racio numeris, que uirtus queue potestas Insit, et in numeris que tanta potencia regnet, Vt numeri nodo stabilis liget omnia nexus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:2)
Econtra gerit arma Fides, Fraudisque reffellit Insidias, nudatque dolos et furta reuelat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:22)
In hac itaque famis afflictione quam audistis, et timore obsidionis, et sollicitudine insidiarum assultuumque quos a foris Turci adhuc assidue inferebant, populoque Dei humiliato ac desperato, clericus quidam de terra Provinciae per visionem sibi lanceam revelatam asseruit, qua Dominus noster Jesus Christus in latere perforatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 86:1)
Tandem via reperta iniquae fraudis, qua eum decipere aut perdere posset, die quadam, ac si in puritate fidei, eum circumveniens, sic locutus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 36:3)
Quem juxta morem gentilium pretioso ostro involutum patri remisit, excusans se sub omni fidei puritate, quod ex causa suae negligentiae minime puer obiisset, obtestans etiam se non minus ejus mortem quam fratris sui Baldewini moleste ferre.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION