라틴어 문장 검색

nam si primordia rerum commutari aliqua possent ratione revicta, incertum quoque iam constet quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens, nec totiens possent generatim saecla referre naturam mores victum motusque parentum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:12)
an hunc porro tactum sapor arguet oris, an confutabunt nares oculive revincent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:10)
inde cadunt vires aliqua ratione revictae, aut pereunt res exustae torrentibus auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:10)
— Nec, si miserum fortuna Sinonem Finxit, vanum etiam mendacemque inproba finget.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 57:1)
Atque erit Aegyptus populis fortasse nepotum Tam mendax Magni tumulo, quam Creta Tonantis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:25)
Non fabula mendax Ausa loqui de fonte tuo est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:48)
Uncto Corduba laetior Venafro, Histra nec minus absoluta testa, Albi quae superas oves Galaesi Nullo murice nec cruore mendax, Sed tinctis gregibus colore vivo:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXIII1)
Non est lana mihi mendax, nec mutor aheno.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXIII Lacernae Baeticae1)
Non mendax stupor est, nec fingitur arte dolosa.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCX Morio1)
quidam 'vani' mendaces tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3927)
nec si miserum Fortuna Sinonem finxit, vanum etiam mendacemque inproba finget'. subiungit fabulam ex qua sibi fidem paret dicturus de equo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6919)
et vanus est qui etiam sine utilitate mentitur, mendax qui tantum ad decipiendum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 805)
pii vates vaticinantes, non mendaces.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6621)
videns itaque poeta Romano nomini incongruam esse vindictam, culpam in criminis retorquet auctorem, dicens ex sua persona ad ipsum Mettium 'at tu dictis Albane maneres'. ideo etiam 'mendacis' infert, ut tacitae quaestioni et invidiae crudelitatis occurrat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 64213)
quid autem hoc loco 'vane' significet, sequentia demonstrant 'frustraque animis elate superbis'. possumus tamen hic et mendacem verius accipere, quia ait dum fallere fata sinebant et nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7155)

SEARCH

MENU NAVIGATION