라틴어 문장 검색

divum pater atque hominum rex Iuppiter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6510)
nam supra ait 'divum pater atque hominum rex'. et bene in principiis favorem sibi arte conciliat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 184)
unde et illud per inrisionem dictum accipitur 'ast de me divum pater atque hominum rex viderit', id est viderit utrum Mezentio possit nocere ille quem vos deorum et hominum creditis esse rectorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7422)
sithoniasque nives Sithon mons est vel gens Thraciae, a rege Sithone, patre Phyllidis, quae Demophoonta amavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 661)
sublimis in aere nisus Nisus rex Megarensium, pater Scyllae, de quo plenius in bucolicis diximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4041)
trosque parens Troianorum rex, Ganymedis pater, a quo Troia nominata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 361)
Dionysos multos habemus, primum Iove et Proserpina natum, secundum Nilo, qui Nysam dicitur interemisse, tertium Cabiro patre, eumque regem Asiae praefuisse dicunt, cui Sabazia sunt instituta, quartum Iove et Luna, cui sacra Orphica putantur confici, quintum Nyso natum et Thyone, a quo trieterides constitutae putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 58:4)
"Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento, gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 6:1)
Iam pridem invisus divis et inutilis annos demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex fulminis adflavit ventis et contigit igni."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 27:9)
Panditur interea domus omnipotentis Olympi, conciliumque vocat divom pater atque hominum rex sideream in sedem, terras unde arduus omnis castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 1:1)
Ast de me divom pater atque hominum rex viderit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:15)
Nonne dicis quod pater tuus est Rex?
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:41)
namque Proculus Iulius, sollicita civitate desiderio regis et infensa patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei auctor, in contionem prodit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 174:2)
iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 246:3)
Hieronymus Syracusanorum rex, cuius pater Hiero amicus populi Romani fuerat, ad Carthaginienses defecit et propter crudelitatem superbiamque a suis interfectus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIV Periocha1)

SEARCH

MENU NAVIGATION