라틴어 문장 검색

Versus scribere me parum severos Nec quos praelegat in schola magister, Corneli, quereris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV1)
Incipe, tres uno perierunt rhetores anno, Si quid habes animi, si quid in arte vales.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIV2)
Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent, Ipse potest fieri Marsua causidicus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIV3)
An otiosus in schola poetarum Lepore tinctos Attico sales narrat?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX7)
Si temperari balneum cupis fervens, Faustine, quod vix Iulianus intraret, Roga, lavetur, rhetorem Sabineium.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXV1)
Quartus dies est, in schola poetarum Dum fabulamur, milibus decem dixti Emptas lacernas munus esse Pompullae, Sardonycha verum lineisque ter cinctum Duasque similes fluctibus maris gemmas Dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXI2)
Quintum pro Decimo, pro Crasso, Regule, Macrum Ante salutabat rhetor Apollodotus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXI1)
Extemporalis factus est meus rhetor:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LIV1)
Non rhetor, non grammaticus ludive magister, Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes, Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIV4)
Quid cum grammaticis rhetoribusque mihi?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIII4)
Sed nec causidico possis inpune negare, Nec si te rhetor grammaticusve rogent.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXX6)
quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장2)
Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, πολιτικόν. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:8)
Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:3)
Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION