라틴어 문장 검색

esset illud genus ridiculi praeter exspectationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:9)
addito ambiguo [altero genere ridiculi], fuit, ut mihi quidem videtur, salsissimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:11)
" Etiam interpretatio nominis habet acumen, cum ad ridiculum convertas, quam ob rem ita quis vocetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 257:1)
Saepe etiam versus facete interponitur, vel ut est vel paululum immutatus, aut aliqua pars versus, ut Stati a Scauro stomachante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 257:4)
ex quo uno genere totus est Tutor, mimus vetus, oppido ridiculus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 259:2)
tantum genus huius ridiculi insigni aliqua et nota re notari volo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 259:4)
" Ridicule etiam illud L. [Porcius] Nasica censori Catoni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 260:3)
Sunt etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis - dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis, gravium autem et iocorum unam esse materiam - ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo exibis?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:7)
" Ac verborum quidem genera, quae essent faceta, dixisse me puto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 263:3)
exprimenda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi proprium est, subturpia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:3)
" Sunt etiam illa subabsurda, sed eo ipso nomine saepe ridicula, non solum mimis perapposita, sed etiam quodam modo nobis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 274:1)
Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam, quo in genere est Siculi illud, cui cum familiaris quidam quereretur quod diceret uxorem suam suspendisse se de ficu, "amabo te," inquit "da mihi ex ista arbore quos seram surculos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 278:1)
" Me tamen hercule etiam illa valde movent stomachosa et quasi submorosa ridicula, non cum a moroso dicuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 279:1)
" Huic generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac lenti, ut, cum Cato percussus esset ab eo, qui arcam ferebat, cum ille diceret "cave," rogavit "num quid aliud ferret praeter arcam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 279:7)
" Ab hoc vero Crasso nihil facetius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION