라틴어 문장 검색

haec ego quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgaui, nisi nusquam passus sum uel exiguam suspicionem magiae consistere.
(아풀레이우스, 변명 88:8)
non fuit meae moderationis tacitas omnium suspiciones palam abrumpere;
(아풀레이우스, 변명 96:6)
hic alius se commemorat inter duos arbitrum delectum, sanata simultate, reconciliata gratia, purgata suspicione amicos ex infensis reddidisse;
(아풀레이우스, 플로리다 6:14)
nam ut lacrimae saepicule de gaudio prodeunt, ita et in illo nimio pavore risum nequivi continere, de Aristomene testudo factus.
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:2)
Ad haec ego risum subicio:
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:21)
Quod dictum ipsius Milo I risu secutus,
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:17)
Iam illatis luminibus epularis sermo percrebruit, iam risus affluens et ioci liberales et cavillus hinc inde;
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:5)
"Ac dum directis digitis et detortis nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit, inter pedes circumstantium frigido sudore defluens evado."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:89)
Dumque bibere solita Risui postulant, sic ad me Byrrhaena:
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:2)
"Dies a primis cunabulis huius urbis conditus crastinus advenit, quo die sol mortalium sanctissimum deum Risum hilaro atque gaudiali ritu propitiamus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:5)
nam inter tot milia populi circumstrepentis nemo prorsum, qui non risu dirumperetur, aderat.
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:3)
Tunc ille quorundam astu paulisper cohibitus risus libere iam exarsit in plebem:
(아풀레이우스, 변신, 3권 9:1)
"omnem itaque de tuo pectore praesentem tristitudinem mitte, et angorem animi depelle, nam lusus iste quem publice gratissimo deo Risui per annua reverticula sollemniter celebramus, semper commenti novitate florescit:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:5)
at ego vitans oculos omnium et quem ipse fabricaveram risum obviorum declinans lateri eius adambulabam obtectus, nec qui laverim, qui terserim, qui domum rursum reverterim prae rubore memini, sic omnium oculis nutibus ac denique manibus denotatus impos animi stupebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:13)
"Tunc rursus sublato risu Venus Et ecce inquit Nobis turgidi ventris sui lenocinio commovet miserationem, unde me praeclara subole aviam beatam scilicet faciat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:70)

SEARCH

MENU NAVIGATION