라틴어 문장 검색

o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horisducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장45)
Romae rus optas;
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장16)
Quapropter, quia vitae multum iam spatium transivimus fluctuando et navis nostra nunc procellarum concussa turbine, nunc scopulorum inlisionibus perforata est, quam primum licet, quasi quemdam portum secreta ruris intremus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:1)
Filii prophetarum - quos monachos in veteri legimus testamento - aedificabant sibi casulas propter fluenta Iordanis et turbis urbium derelictis polenta et herbis agrestibus victitabant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:12)
Suburbanus ager vobis pro monasterio fuit et rus electum propter solitudinem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 8:2)
magna tamen fama est cuiusdam rure paterno viventis?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI24)
"meliusne hic rusticus infans cum matre et casulis et conlusore catello cymbala pulsantis legatum fiet amici?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX24)
sed nudo latere et parvis frons aerea lectis vile coronati eaput ostendebat aselli, ad quod lascivi ludebant ruris alumni:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI33)
serpente ciconia pullos nutrit et inventa per devia rura lacerta:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV26)
interea pleno cum turget sacculus ore, crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit, et minus hanc optat qui non habet, ergo paratur altera villa tibi, cum rus non sufficit unum, et proferre libet fines maiorque videtur et melior vicina seges, mercaris et hanc et arbusta et densa montem qui canet oliva quorum si pretio dominus non vincitur ullo, nocte boves macri lassoque famelica collo iumenta ad virides huius mittentur aristas, nec prius inde domum quam tota novalia saevos in ventres abeant, ut credas falcibus actum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV49)
"tunicam mihi malo lupini quam si me toto laudet vicinia pago exigui ruris paucissima farra secantem."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV53)
"vivite contenti casulis et collibus istis, o pueri,"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV62)
"laudant hoc numina ruris, quorum ope et auxilio gratae post munus aristae contingunt homini veteris fastidia quercus."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV65)
convallem ruris aviti improbus aut campum mihi si vicinus ademit et sacrum effodit medio de limite saxum, quod mea cum patulo coluit puis annua libo, debitor aut sumptos pergit non reddere nummos vana supervacui dicens chirographa ligni, expectandus erit qui lites inchoet annus totius populi, sed tunc quoque mille ferenda taedia, mille morae;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI13)
Quod super est, ae[s at]que aurum ferrumque repertumst et simul argenti pondus plumbique potestas, ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat montibus in magnis, seu caelo fulmine misso, sive quod inter se bellum silvestre gerentes hostibus intulerant ignem formidinis ergo, sive quod inducti terrae bonitate volebant pandere agros pinguis et pascua reddere rura, sive feras interficere et ditescere praeda;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION