라틴어 문장 검색

His vero per noctem jam superata via, et ad castra Turcorum properantibus, Boemundus quidam de genere Turcorum qui, veritate cognita, quae Christus est, baptismi gratiam percepit, et a Boemundo principe recenter de sacro fonte levatus, nomine ejus est vocatus, et Walterus de Drommedart praemittuntur cautissime gradientes, quousque primo diluculo gentem innumerabilem, ad auxilium Antiochenorum venientem, inspectant a silva et frutetis undique properare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:7)
e portis fortiter exundant, putantes ab intus et deforis in momento omnem illam sacram consumere legionem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:11)
- Mysterium arcani consilii Boemundi de traditione Antiochiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 29:2)
Quem sacer episcopus cum omni acie sua persecutus est, non longe tamen, prae defectione equorum et peditum lassitudine.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 106:6)
Hoc Templum, quod dicitur Domini, non illud antiquum ac mirabile opus regis Salomonis intelligendum est, cum tota urbs Jerusalem a rege Nabochodonosor, [0549C] deinde a rege Antiocho ante multos annos Dominicae Incarnationis destructa fuerit, templumque Salomonis a fundamento dirutum, ornamentis et vasis sacris spoliatum sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:1)
Sed recuperata a fidelibus urbe Jerusalem et sacra illius ecclesia renovata, Christianissimus patriarcha e vita discessit, sicque ecclesia suo pastore viduata remansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:6)
Hi Laodiceae tota hieme otio torpentes, tempore Martii, ut supra relatum est, ad sacrum et solemne Pascha celebrandum Jerusalem ascenderant, viduati suo episcopo Pisano, cum clam ab eis subtractus, cum Boemundo ac Baldewino, post captionem Jerusalem, in eam descendit, et a Godefrido duce in cathedram [0598C] patriarchatus est constitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:12)
Sed et Acram veniens, plurimum illic de negotio regni sui tractans, Pascha propinquante, in ipsa Coena Domini Jerusalem repedavit, ubi in hac sacra solemnitate Dominicae Resurrectionis gloriose et catholice coronatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 60:5)
Unctus autem Baldewinus et consecratus in regem, et in sanctae resurrectionis die praeclara honoratus, honorifice est exaltatus in laetitia, his diebus sacris jucundatus, et justitiam Dei in omnibus devotissime operatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:6)
Consilium arcanum tacito committe sodali.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 57:1)
nam consuevimus hic congregari adcollationem faciendam, ut oleum ematur de quo sacer iste locus illuminetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 2:4)
Lectio et tempus intervenire debent, quia debemus, si religiosi sumus, facere legi ante nostram presentiam, et sacram oram terciamexpectare, antequam ineamus convivia:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 31:1)
Perfectae igitur in personis singulis Trinitati, interiore mentis arcano, hoc est, similaginis spiritalis sanctus Patriarcha sacrificium deferebat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:20)
Cubiculum tuum, mentis arcanum, animique secretum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:13)
remittuntur etiam per officium sacerdotis, sacrumque ministerium:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION