라틴어 문장 검색

Fatendum est tamen cogitationes suas tam fuisse numerosas et complicatas ut simul stare saepius non possent, sed quod in aliquibus prodesset ad alia obesset, neque fieri potuit ut adeo ultra mortale prudens esset aut felix ut rerum pondera iusta perpetuo exciperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 10:3)
Neque enim ingeniorum quantacunque excellentia, neque experiendi alea saepius repetita, ista vincere queat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:8)
Postremo, cum nobis exploratum sit quantopere experientia et historia aciem mentis humanae disgreget, et quam difficile sit (praesertim animis vel teneris vel praeoccupatis) a principio cum natura consuescere, adjungimus saepius observationes nostras, tanquam primas quasdam conversiones et inclinationes ac veluti aspectus historiae ad philosophiam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 35:1)
Quinetiam trabes et columnae lucidae et chasmata et similia apparent saepius temporibus hybernis quam aestivis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:2)
Denique illud omnino praecipiendum est et saepius monendum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:1)
Item instantiae conformes nobilissimae sunt frigora intensa in media (quam vocant) aeris regione, et ignes acerrimi qui saepe reperiuntur erumpentes ex locis subterraneis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 292:1)
Proxime videntur accedere cataractae coeli, quae in navigationibus per Oceanum Atlanticum versus Indias utrasque saepe conspiciuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:13)
Eae sunt, quae pertinent ad varia et saepius occurrunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 477:2)
in originibus et collectionibus vaporum in aquas sub terra, unde saepe scaturiunt fontes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:24)
Ultiones publicae maxima ex parte prospere cedunt, quales erant propter caedem Caesaris, caedem Pertinacis, caedem Henrici Quarti magni illius Galliae regis, et aliorum complurium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:26)
Neque tamen nimium sis pertinax aut peremptorius, atque semper cum a regula recesseris quid sit quod agas diligenter expone.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:21)
Quemadmodum autem saepe videre est flatus ventorum cavos et veluti e longinquo, quin et similiter maris tumores occultos, ante procellam, idem evenit ingruentibus procellis politicis:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 1:4)
Hoc enim esset vulgus rationis nimium capax putare, qui suo saepe recalcitrant commodo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:7)
Verum enim licet sit quod non omnis vapor in procellam desinat, ita vere dici potest ex altera parte, quod procellae, licet saepius pertranseant, tandem glomerantur et ruunt, atque secundum adagium illud Hispanicum, funiculus in fine levissima tensione rumpitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:14)
Veruntamen id saepius factum est per officiarios pravos, veluti thesaurarios, legatos, duces, et alios servos aut ministros infideles et improbos, qui globulo suo pondus addunt finium suorum minutorum, quod eum in transversum inclinet utilitatis domini sui in rebus gravioribus et magni momenti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION