라틴어 문장 검색

Quod deinde cum est factum, fossor insequitur, scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus altum quam duo pedes et semissem planis locis refodit, acclivibus in dupondiumet dodrantem, praecipitibus etiam in tres pedes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 2:1)
Sed haec in plano.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 1:6)
nam semper in plano effosa et regestahumus tumidior est quam gradus soli crudi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 3:2)
Nam fere ita constitutum rumpotinetum animadverti, ut ad octo pedes locis siccis et clivosis, ad duodecim locis planis et uliginosis tabulata disponantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 2:1)
Nam neque aquae nec pabuli nec caeli mutatione tentatur, neque infestatur conditione regionis, sicut ille, qui ex planis et campestribus locis in montana et aspera perductus est, vel ex montanis in campestria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 12:5)
aestate opacissima nemorum et montium,elata magis quam plana pascua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:1)
Nam id quoque semper crepusculo fieri debet, ut ad sonum buccinae pecus, si quod in silvis substiterit, saepta repetere consuescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 3:1)
pratis planisque novalibus tectum pecus commodissime pascitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 3:4)
Mox deinde quamdiu non lascivit, obscuro et calido septo custodiatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 18:1)
deinde, ubi convalucrint, circa meridiem pratis aut novalibus villae continuis matres admovendae sunt, et septo emittendi agni, ut condiscant foris pasci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 19:4)
Hieme et vere matutinis temporibus intra septa contineantur, dum dies arvis gelicidia detrahat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 25:1)
nec tota die pascendae, sed mediis quattuor horis intra septa claudendae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 1:4)
Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 10:1)
Nam semper circa septa et intra aedificium consistere, immo ne longius quidem recedere debent, satisque pulchre funguntur officio, si et advenientem sagaciter odorantur,et latratu conterrent, nec patiuntur propius accedere,vel constantius appropinquantem violenter invadunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 7:3)
Prius igitur de his praecipiam, quae intra saepta villae pascuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION