라틴어 문장 검색

singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi, e quibus legatus in sanguinem, procurator in bona saeviret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 2:1)
atrocius in urbe saevitum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장12)
grata erat memoria Capitonis, et apud saevientis occidere palam, ignoscere non nisi fallendo licebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장5)
Titianum et Celsum nox iuvit, dispositis iam excubiis conpressisque militibus, quos Annius Gallus consilio precibus auctoritate flexerat, ne super cladem adversae pugnae suismet ipsi caedibus saevirent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장9)
Nec ultra in defectores aut bona cuiusquam saevitum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장1)
sed praecipuus Muciano metus e Primo Antonio Varoque Arrio, quos recentis clarosque rerum fama ac militum studiis etiam populus fovebat, quia in neminem ultra aciem saevierant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장6)
simulata ea fuerint an retinere saevientis nequiverit, parum adfirmatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장9)
nec successum uictoriae moderatus est, sed capite Bruti Romam misso, ut statuae Caesaris subiceretur, in splendidissimum quemque captiuum non sine uerborum contumelia saeuiit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 1:2)
et Tedium Afrum consulem designatum, quia factum quoddam suum maligno sermone carpsisset, tantis conterruit minis, ut is se praecipitauerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 3:3)
additum fabulae ad eosdem dracone e puluino se proferente conterritos refugisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 4:2)
per sex dies septemque noctes ea clade saeuitum est ad monumentorum bustorumque deuersoria plebe compulsa.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 2:1)
et cum comperisset nudi hominis ceruicem inseri furcae, corpus uirgis ad necem caedi, conterritus duos pugiones, quos secum extulerat, arripuit temptataque utriusque acie rursus condidit, causatus nondum adesse fatalem horam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 2:2)
deinde atrocitate poenae conterritus, ad leniendam inuidiam intercessit his uerbis - neque enim ab re fuerit ipsa cognoscere - :
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 3:1)
Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit - quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio - , cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 3:1)
Rex bonum animum habere eis iussis Darei filium collo suo admovit, atque nihil ille conspectu tum primum a se visi conterritus cervicem eius manibus amplectitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION