라틴어 문장 검색

Praeterea in maximis oppressionibus ea quae patientiam irritant etiam animos frangunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:11)
Etenim vel hominem vel rem aliquam ad coelum usque evehere contradictionem irritat, et derisui exponit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:23)
Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 11장6)
Et pervenit Cendebaeus Iamniam et coepit irritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장40)
Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장27)
anne adhuc eget ammonitione nec per se satis eminet fortunae in nos saeuientis asperitas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:5)
Postremus aduersum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari in extremo Musae saeuientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:3)
Cum liberum quendam uirum suppliciis se tyrannus adacturum putaret ut aduersum se factae coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saeuientis abiecit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:13)
Luxuriae Nero saeuientis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VIII 4:1)
Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:7)
Mentis uulnere saeuiunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 39:1)
sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere noluissem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:3)
Accedebat ut, cum [saevire ventus coepisset et] se vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus casus erat extimescendus.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장9)
inardescunt omnes corde, irritantur viribus;
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM114)
Hiemps autem capitis dolores, tussim et quicquid in faucibus in lateribus in visceribus mali contrahitur, inritat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION