라틴어 문장 검색

Atque hoc inter insipientis sapientisque animum differre dicunt, quod insipiens, qualia sibi esse primo animi sui pulsu visa sunt saeva et aspera, talia esse vero putat et eadem incepta, tamquam si iure metuenda sint, sua quoque adsensione adprobat και` προσεπιδοξάζει hoc enim verbo Stoici, cum super disserunt, utuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 20:1)
Istam nam potis est vis saeva extinguere venti Aut imber caelo candidus praecipitans, At contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa, Nullast quae possit vis alia opprimere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 13:4)
Fieri non posse ut vir, qui eum tanto officio obligasset, quale fuit, vitam eius servasse, et coronam capiti imposuisse, vir qui tam splendida et copiosa fortuna frueretur favore eius, tam opibus quam honoribus auctus, vir qui etiam tam propinquo affinitatis gradu devinctus esset, cum frater eius germanus matri regis matrimonio iunctus esset, denique vir cuius fidei rex personam suam commiserat, eum constituendo camerarium suum, ut vir iste, adhuc apud regem gratia florens, nec ullo modo gravatus, nec etiam metu aliquo perculsus, sibi infidus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:2)
Qui se captivum videns et ab omni spe destitutum, iam principes et populos, summos et infimos, expertus, quos infidos, meticulosos, aut infelices deprehenderat, laetanter conditionem accepit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:15)
At quod in observatione indefinitum et vagum, id in informatione fallax et infidum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:7)
Quod in Turcis, gente utique saeva et fera, videre est, qui nihilominus erga bruta animalia misericordes sunt, et eleemosynas canibus et avibus distribuunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:14)
Leviores pardis equi eius et saeviores lupis deserti; et accurrunt equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장8)
Et flentes oculos claudere saeua negat!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 16:1)
Quid tantum miseri saeuos tyrannos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 11:1)
Cum saeuis Aquilonibus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XI 9:1)
Dudum tremendos saeua proterit reges
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 3:1)
Sed quaesita uorans saeua rapacitas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 13:1)
Tunc classica saeua tacebant
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 16:1)
Cum uulnera saeua uiderent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 21:1)
Sed saeuior ignibus Aetnae
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION