라틴어 문장 검색

Atque si forte audieritis celsitudinem suam compulsam fuisse e Britannia in Galliam fugere metu proditionis, hanc rem nolle celsitudinem suam ullo modo duci Britanniae imputari, in beneficiourum ante collatorum obliterationem, quod rex plene se informaverit eam rem ad mercenarios quosdam ducis consiliarios tantum pertinere qui, cum dux ipse graviter aegrotaret, eiusmodi, duce prorsus inscio, agitarunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 16:3)
Quae copiae una cum aliis nonnullis Alemannorum Diximeum clanculum ingressae sunt insciis hostibus, atque oppidum pertranseuntes (additis nonnullis ex ipsius oppidi copiis) castra hostium negligenter custodita (utpote qui nihil tale metuebant) adortae sunt, ubi magna caedes facta fuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:11)
Quod in Turcis, gente utique saeva et fera, videre est, qui nihilominus erga bruta animalia misericordes sunt, et eleemosynas canibus et avibus distribuunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:14)
Cuius enim cordis fuerit domus inscia sordis Integer et uitae qui se reget et sua rite, Nec mala cuiusquam meditando peregerit usquam, Non ope loricae nec egebit acumine sicae More nec hostili cuiusque iuuamine pili:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:8)
Alta super fici quod nuper ut inscia liqui;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:19)
Quod dum narraret, dextramque minando leuaret, Vt percussisset puerum, quasi presto fuisset, Vas in predictum manus inscia dirigit ictum, Seruatumque sibi uas ilico fregit oliui, Sic inopinatum deflens miserabile fatum: "Heu!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:12)
Illa suae sordis stultique non inscia cordis, Imputat errori proprio, dum nec monitori Credidit, insanum nec et ipsa cohercuit anum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:4)
Leviores pardis equi eius et saeviores lupis deserti; et accurrunt equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장8)
Et flentes oculos claudere saeua negat!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 16:1)
Quid tantum miseri saeuos tyrannos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 11:1)
Cum saeuis Aquilonibus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XI 9:1)
Dudum tremendos saeua proterit reges
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 3:1)
Sed quaesita uorans saeua rapacitas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 13:1)
Tunc classica saeua tacebant
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 16:1)
Cum uulnera saeua uiderent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION