라틴어 문장 검색

nam certe neque consilio primordia rerum ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:2)
verum quia te quicquid in libris latet investigare notius est quam ut per verecundiam negare possis, pergas volo in medium proferre quicquid de hoc quod quaerimus edoctum tibi conprehensumque est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 20:2)
Sed nos, quos crassa Minerva dedecet, non patiamur abstrusa esse adyta sacri poematis, sed archanorum sensuum investigato aditu doctorum cultu celebranda praebeamus reclusa penetralia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 13:1)
Perge quaeso, inquit Avienus, omnia quae Homero subtraxit investigare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:1)
505 Ergo eam Sextus cum comitibus noctu investigat, invenitque sedentem et multam carmine caedem Thessaliae precantem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권18)
Tunc ursi latebras, obscoeni tecta domosque Deseruere canes, et quidquid nare sagaci Aera non sanum motumque cadavere sensit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:67)
Bis Cotta soleas perdidisse se questus, Dum neglegentem ducit ad pedes vernam, Qui solus inopi praestat et facit turbam, Excogitavit - homo sagax et astutus - Ne facere posset tale saepius damnum:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXVII1)
errantem investigantem, quia venatores cum vestigant quasi videntur errare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3221)
sed iuvenis, qui eam ante amaverat et petierat sibi coniugem, ad investigandos latrones sibi negotium depoposcit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2313)
de montibus amnes ne vel investigare Tyrii possent reginam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1641)
latrator anubis quia capite canino pingitur, hunc volunt esse Mercurium, ideo quia nihil est cane sagacius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6984)
"quo magis mirum est nonnullos taedio investigandae penitus veritatis cuilibet opinioni temere succumbere quam in explorando pertinaci diligentia perseverare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:4)
"Nec de ipsis, nisi subsisteret veritas, maxime nefaria et honore praefanda sagax fama loqueretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:6)
"Et nos enim idem fuimus et eadem vobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes vorarent, convivia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas semper ventilari et numquam vel investigari vel probari, nec tanto tempore aliquem existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verum etiam indicii gratiam consecuturum:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:2)
quem tu videlicet et ad custodiendum diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 19:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION