라틴어 문장 검색

multaque aqua calida salsa fovendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 40:2)
Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi, non amari saporis aut salsi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 1:2)
Neque me praeterit sedem frumentis optimam quibusdam videri horreum camara contectum, cuius solum terrenum, priusquam consternatus perfossum et amurca recenti non salsa madefactum velut Signinum opus pilis condensatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 12:1)
Secunda conditio est habenda siliginis, cuius species in pane praecipua pondere deficitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:1)
Id porro genus est siliginis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:4)
Densa cretosaque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non incommode alit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 3:3)
Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 5:1)
Sed sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent veris tepores, ut siligo et hordeum Galaticum et halicastrum granumque fabae Marsicae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 8:2)
Solet autem salsam non numquam et amaram uliginem vomere terra, quae quamvis matura iam sata manante noxio umore corrumpit et locis calentibus sine ulla stirpe seminum areas reddit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 8:4)
Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo, nam hoc tritici vitium est et, quamvis candore praestet, pondere tamen vincitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:3)
Nec tamen ea longe nobis aut magna difficultate requirenda est, nam omne triticum solo uliginoso post tertiam sationem convertitur in siliginem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:5)
Siliginis modii quinque totidem operas desiderant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 1:3)
Ac de iis quoque leguminibus, quae velluntur, Tremelius obesse ait maxime solo virus ciceris et lini, alterum quia sit salsae,alterum quia sitfervidae naturae, quod etiam Vergilius significat dicendo:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 3:1)
nec minus ieiunus sabulo, et quidquid, ut ait Iulius Atticus, retorridum surculum facit, id autem solum vel uliginosum est vel salsum, amarum etiam, vel siticulosum et peraridum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 9:3)
Loci porro vitia sunt, quae fere ad internecionem vineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa vel amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli aversa vallis, harenosus etiam tofus, vel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis quae vitem non alit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION