라틴어 문장 검색

Nec eorum culpari quisquam debuit, cum salutantes humum paene curvatis contingentibus membris, persaepe clamantem audirent, spiritus ferini latronem, nullum se invito reperiri posse insontem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 38:2)
Salutat te Palladius proiecticius, qui non aliam ob causam dicit se esse proiectum, nisi quod in causa Tripolitanorum apud aures sacras mentitus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 26:2)
Tunc Karloman, germanus eius, obviam veniens Karoli rex barbani sui, ad fluvium qui dicitur Brenta, et pacificis verbis se ad invicem salutaverunt, et pactum usque in mensem Madio firmaverunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1812)
Contra voluntatem denique suorum cum coniuge iterum Italiam ingressus est, Papiaeque civitati Iohannes papa ei occurrit, ibique se mutuo salutaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:4)
Qui festinanter Trecas civitati ei occurrit, mutuoque se salutaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:2)
Qui festine ad locum nominatum veniens, mutuo se salutaverunt pacemque firmissimam inter se fecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:7)
ut ait Lucilius, tamen cum eo equo per uiam concito peruolant, si quem interea conspicantur ex principalibus uiris nobilem hominem, bene consultum, bene cognitum, quanquam oppido festinent, tamen honoris eius gratia cohibent cursum, releuant gradum, retardant equum et ilico in pedes desiliunt, fruticem, quem uerberando equo gestant, eam uirgam in laeuam manum transferunt itaque expedita dextra adeunt ac salutant et, si diutule ille quippiam percontetur, ambulant diutule et fabulantur, denique quantumuis morae in officio libenter insumunt.
(아풀레이우스, 플로리다 21:4)
"Etiam ipse parentem tuam accedis et salutas?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:11)
Sic nos diversa tendentes et in causa finali de proprietate soli, immo viae herciscundae contendentes, rapinis suis onusti coram deprehendunt ipsi latrones et ad lunae splendorem iam inde longius cognitos risu maligno salutant;
(아풀레이우스, 변신, 6권 7:8)
Fratrem Severum et qui cum eo sunt salutamus.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 3:1)
Salutate fratres, maxime Romanum et Agilem.
(아우구스티누스, 편지들, 14. (A. D. 397 Epist. XLII) Dominis Laudabilibus In Christo Sanctissimis Fratribus Paulino et Therasiae Augustinus In Domino salutem8)
Hinc, qui nobiscum sunt, vos salutant et parum nobiscum irascuntur, si parum diligunt.
(아우구스티누스, 편지들, 14. (A. D. 397 Epist. XLII) Dominis Laudabilibus In Christo Sanctissimis Fratribus Paulino et Therasiae Augustinus In Domino salutem9)
Officio debito meritis tuis salutans dignationem tuam tuisque me orationibus valde commendans insinuo prudentiae tuae Abundantium quendam in fundo Strabonianensi pertinente ad curam nostram ordinatum fuisse presbyterum.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 1:1)
Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum et omnes fratres, qui tecum ac de te in domino gaudent.
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 3:3)
Propterea quippe memoratus presbyter harum perlator, cum de regione sit Milevitana, ab episcopo suo venerabili fratre meo Severo, qui tuam mecum sincerissimam dilectionem multum salutat, per Hipponem-Regium.
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION