라틴어 문장 검색

Itaque quod signa veritatis et sanitatis philosophiarum et scientiarum, quae in usu sunt, male se habeant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:20)
'Primum frugiferos foetus mortalibus aegris Dididerant quondam praestanti nomine Athenae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 322:1)
at corpora tangibilia (quale est aqua) multo aegrius et ad minus spatium patiuntur compressionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 425:2)
Deinde, cum malleatio non amplius sufficeret, aegrius se recipiente aqua, molendino seu torculari usi sumus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:7)
Et dum negotiis distrahuntur, tempore carent quo sanitati aut corporis aut animae suae consulant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:17)
Quantum ad prius, optimum ad animi sanitatem tuendam medicamentum eset admonitio amici fidelis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:8)
Quare poterit fortasse valetudinem ad tempus promovere, sed cum periculo ne in summa sanitati praeiudicet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:23)
Nullo omnino corpus, sive sit illud naturale sive politicum, absque exercitatione sanitatem suam tueri queat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 13:2)
Observatio cuiusque propria eorum quae nocent, eorum quae iuvant, optima est medicina ad sanitatem tuendam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:3)
Ex medicis aliqui erga aegrum et eius desideria tam sunt indulgentes ut morbi curam legitimam non urgeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:30)
Interest etiam sanitatis coloniae ut salis sat bona copia convehatur quo cibi, quos verisimile est putridos aliter saepe futuros, condiantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:49)
sanitas est animae et corpori sobrius potus.
(불가타 성경, 집회서, 31장37)
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati
(불가타 성경, 말라키서, 3장20)
anno centesimo octogesimo octavo. Qui sunt Hierosolymis et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis salutem et sanitatem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장10)
quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION