라틴어 문장 검색

ex ea parte agri, quae maxime displicebit, effossae glaebae et in fictili vaso madefactae dulci aqua permisceantur ac more faeculenti vini diligenter colatae gustu explorentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 20:2)
nam qualem traditum ab eis rettulerit umor saporem, talem esse dicemus eius soli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 20:3)
sapori certe nihilo differt a cicercula, colore tantum discernitur, nam est obsoletior et nigro propior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:5)
sed etiam saporem et odorem vini pomorumque reddit meliorem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 2:4)
Nam idem negabat stercus vitibus ingerendum, quod saporem vim corrumperet, melioremque censebat esse materiam vindemiis exuberandis congesticiam vel de vepribus vel denique aliam quamlibet arcessitam et advectam humum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 5:1)
quod fontibus non in summo non in profundo terrae scaturiat, sed ut vicinum radicibus umorem sumministret - eumque nec amarum nec salsum, ne saporem vini corrumpat, et incrementa virentium veluti quadam scabra rubigine coerceat, si modo credimus Vergilio dicenti, Salsa autem tellus, et quae perhibetur amara, Frugibus infelix;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 8:5)
nec solum quae iucunditate saporis, verum etiam quae specie commendari possint,conseri debent, ut Stephanitae, ut Tripedaneae, ut Unciariae, ut Cydonitae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 2:1)
Talis nobis eligatur vel mediocriter fecunda, si modo is locus habetur, in quo gustus nobilis pretiosusque fluit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 5:1)
Largis fructibus a minore superatur, gustu non vincitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 9:5)
Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis habetur Aminea maiori geminae non dissimilis, prima specie pampini et trunci, sed vini sapore aliquanto inferior, quamvis generosissimis sit proxima,praeferenda etiam propriis virtutibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 13:1)
Atque hae pretiosi gustus celeberrimae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 18:5)
Melior est nigrior abundantia vini, sed haec sapore pretiosior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 23:2)
Nam quae Graeculae vites sunt, ut Mareoticae,Thasiae, Psithiae, Sophortiae, sicut habent probabilem gustum, ita nostris regionibus et raritate uvarum et acinorum exiguitate minus fluunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 24:5)
Inerticula tamen nigra, quam quidam Graeci amethyston appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et boni vini est et innoxia,unde etiam nomen traxit, quod iners habetur in tentandis nervis, quamvis gustu non sit hebes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 24:6)
Iam et illud magnae dotis est, posse gustum cuiusque generis non mixtum sed vere merum condere, ac separatim reponere, sive est ille Bituricus seu Basilicus seu Spionicus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION