라틴어 문장 검색

' equo autem ex odore abiecti in uia cadaueris consternato, detecta facie agnitus est a quodam missicio praetoriano et salutatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 2:4)
ceterum praetorianos etiam metu et indignitate commouit, remouens subinde plerosque ut suspectos et Nymphidi socios.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 16장 1:4)
adigi sacramento nisi in nomen senatus recusarunt statimque legationem ad praetorianos cum mandatis destinauerunt:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 16장 2:4)
uerum haud dubio bello iamque ducibus et copiis, quas Vitellius praemiserat, appropinquantibus animum fidemque erga se praetorianorum paene internecione amplissimi ordinis expertus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 1:4)
De Betriacensi uictoria et Othonis exitu, cum adhuc in Gallia esset, audiit nihilque cunctatus, quicquid praetorianarum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno exauctorauit edicto iussas tribunis tradere arma.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 1:1)
neque enim deteriores esse aut Hispaniensi exercitu qui Galbam, aut praetoriano qui Othonem, aut Germaniciano qui Vitellium fecissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 2:3)
R. sed praefecto quondam praetorianarum cohortium, duxit uxorem et in defunctae locum Marciam Furnillam splendidi generis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 4장 2:2)
in Dacos duas, primam Oppio Sabino consulari oppresso, secundam Cornelio Fusco praefecto cohortium praetorianarum, cui belli summam commiserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 1:3)
Leonnatus expectato diu, qui se introduceret, postquam nemo procedere audebat, relictis in vestibulo satellitibus intrat in tabernaculum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 11:1)
Prima munitio tyrannorum veterem regiam clausit, in proxima coniuges eorum cum liberis et pelicibus habitabant - hic quoque dei oraculum est - , ultima munimenta satellitum armigerorumque sedes erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 23:1)
Rex ad conprehendendum Dynmum missis satellitibus armamentarium intrat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 27:1)
Inter haec Dymnus haud ignaras, quam ob causam accerseretur a rege, gladio, quo forte erat cinctus, graviter se vulnerat occursuque satellitum inhibitus perfertur in regiam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 32:1)
huic decem satellites adduntur, quorum singulos deni armigeri sequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 19:2)
Hаc oratione habita Persis corporis sui custodiam credidit, Tersas satellites, Persas apparitores fecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 9:1)
senes, debiles modo petita missione a iusto rege nunc morituros pro potentia forsitan satellitis alicuius ignobilis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION