라틴어 문장 검색

Satius erat ista in oblivionem ire, ne quis postea potens disceret in- videretque rei minime humanae.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 80:1)
Dubitare se interim Fabianus noster aiebat, an satius esset nullis studiis admoveri quam his implicari.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 82:4)
sed tamen, mihi crede, satius est vitae suae rationem quam frumenti publici nosse.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 111:3)
Melius tamen tecum actum est quam si omnino non contigisset, quoniam, si ponatur electio, utrum satius sit non diu felicem esse an numquam, melius est discessura nobis bona quam nulla contingere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 67:1)
" At satius erat neminem esse qui facere vellet.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 17:3)
Alius iudicia patris accusat, quae vereri satius fuit, alius cum matre consistit, alius delator venit eius criminis, cuius manifestior reus est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 37:2)
Saepe ne audiendum quidem est, quoniam in quibusdam rebus satius est decipi quam diffidere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 129:2)
saepe autem satius fuit dissimulare quam ulcisci.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 179:3)
Potest, inquam, videri sapientius se in illo casu gessisse, quam cum de potandi modo praeciperet ei, quem satius erat vinum quam sanguinem bibere, cuius manus poculis occupari pax erat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 93:1)
Quanto satius est sanare iniuriam quam ulcisci!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 163:1)
Si aliquando, quanto satius est iram relinquere quam ab ira relinqui !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 166:3)
Quanto satius est a te illam vinci quam a se !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 167:2)
Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 170:1)
Quidni satius sit perpetuam infelicitatem advocata virtute sustinere quam infinitis atque immodicis bonis rumpi ?
(세네카, De Providentia, book 1 46:3)
Onerat discentem turba, non instruit, multoque satius est paucis te auctoribus tradere, quam errare per multos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 85:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION