라틴어 문장 검색

utque ille apud Accium pastor, qui navem numquam ante vidisset, ut procul divinum et novum vehiculum Argonautarum e monte conspexit, primo admirans et perterritus hoc modo loquitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:1)
quo modo nunc quidem est, non video quo pacto ille, cui "in monte Oetaeo inlatae lampades" fuerint ut ait Accius, "in domum aeternam patris" ex illo ardore pervenerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 41:4)
Multi iniqui atque infideles regno, pauci benivoli, inquit Accius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 107:4)
Deinde illud etiam apud Accium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 132:8)
Vnum est autem genus perfecti, a quo qui absunt, non genere differunt, ut Terentius ab Accio, sed in eodem genere non sunt pares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 3:3)
sed tamen Ennium et Pacuvium et Accium potius quam Euripidem et Sophoclem legunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 6장 2:8)
quam sunt inter sese Ennius, Pacuvius Acciusque dissimiles, quam apud Graecos Aeschylus, Sophocles, Euripides, quamquam omnibus par paene laus in dissimili scribendi genere tribuitur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 27:2)
Cuiusnam modi est Superbi Tarquinii somnium, de quo in Bruto Accii loquitur ipse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 65:2)
Praeclara vero auspicia, si esurientibus pullis res geri poterit, saturis nihil geretur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 112:7)
cuiusnam modi est Superbi Tarquini somnium, de quo in Bruto Acci loquitur ipse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 65:2)
' Praeclara vero auspicia, si esurientibus pullis res geri poterit, saturis nihil geretur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 112:7)
delectari mihi Tereo videbatur et habere maiorem Accio quam Antonio gratiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 7:3)
cui quidem ego [non] novum attuleram de Tereo Acci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 2:2)
nos enim plane, mi suavissime Volumni, aut nihil sumus aut nobis quidem ipsis displicemus gregalibus illis, quibus te plaudente vigebamus, ami_is, ut etiam, si quando aliquid dignum nostro nomine emisimus, ingemescamus, quod haec 'pinnigero, non armigero in corpore tela exerceantur,' ut ait Philoctetes apud Accium, 'abiecta gloria.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 33 1:3)
ita fit ut et consiliorum superiorum conscientia et praesentis temporis moderatione me consoler et illam Acci similitudinem non [modo] iam ad 'invidiam,' sed ad fortunam transferam, quam existimo levem et imbecillam ab animo firmo et gravi 'tamquam fluctum a saxo frangi' oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION