라틴어 문장 검색

Tu qui fuisti mulus clitellarius, Quemcumque visum est laedis infixo aculeo.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Papilio et vespa: Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse fortunam.6)
alioqui praevaricatio est transire dicenda, praevaricatio etiam cursim et breviter attingere quae sint inculcanda infigenda repetenda.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 2:2)
Nam delectare persuadere copiam dicendi spatiumque desiderat, relinquere vero aculeum in audientium animis is demum potest qui non pungit sed infigit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 18:2)
A quotiens foribus duris infixa pependi, Non verita a populo praetereunte legi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 136)
odi, quae sauciat ora
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 48:4)
ut rediit animus, tenues a pectore vestes rumpit, et indignas sauciat ungue genas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 147:2)
Carnificisque manu , populo plaudente , traheris , Infixusque tuis ossibus uncus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 8:2)
Nec valuere manus infixum educere telum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 34:2)
haec mihi semper erunt imis infixa medullis, perpetuusque animae debitor huius ero, spiritus et vacuas prius hic tenuandus in auras ibit, et in tepido deseret ossa rogo, quam subeant animo meritorum oblivia nostro, et longa pietas excidat ista die.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 52)
Violentia quae in hominis corde, peccato sauciato, insidet, in morbi etiam indiciis manifestatur, quem inesse in solo, aqua, aëre, animantibus percipimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 4:3)
241. Maria, mater cui cura Iesu est commissa, nunc curat materno affectu ac dolore hunc mundum sauciatum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:1)
mens aestuans procellis, curisque sauciata, totis bibit medullis obliviale poclum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum3)
"cum membra morbus dissicit, animus viget robustior, membris vicissim fortibus vis sauciatur sensuum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.71)
aut ferrum in ore nil agens et inritum versasse frustra seu retunsis tactibus aut arte quadam vulnus inlatum breve, quod sauciata parte linguam laederet nervos nec omnes usquequaque abscideret.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1409)
quin ipse ferrum stringit et plenus Deo reges superbos mole praedarum graves pellit fugatos, sauciatos proterit, frangit catenas et rapinam liberat:
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 6)

SEARCH

MENU NAVIGATION