라틴어 문장 검색

Nec curet alto regiam trucem vultu cliensve cenas impotentium captet, nec perditis addictus obruat vino mentis calorem, neve plausor in scaenam sedeat redemptus histrionis ad rictus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:2)
Atque ipse erectis supra frontem manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 52:19)
Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:8)
haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti maiestas adeo comis ubique tua est - luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis, scaenica vidisti lentus adulteria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1230)
"meretrix Adonem vulneratum scaenica libidinoso plangit adfectu palam, nec te lupanar Cypridis sanctae movet?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.185)
Quia scibam dubiant fortunam esse scenicam, Spe incerta certum mihi laborem sustuli.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.5)
vobis datur Potestas condecorandi ludos scenicos.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.26)
qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet, qui nullum in locum tam sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret, qui ex curia Curios et Annios, ab atmiis Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum habet audaciae, tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit?
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 6:2)
quanquam enim utrumque eorum ad quendam modum praestare debet orator, plurimum tamen aberit a scenico, nec vultu nec manu nec excursionibus nimius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 384:3)
nam si foro non praeparat, aut scenicae ostentationi aut furiosae vociferationi simillimum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 156:1)
sed morem communis huius sermonis decore quodam scenico exornant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 161:2)
quantoque essent miserabiliora, si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora, cum velut ipsorum ore dicuntur, ut scenicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad movendos adfectus sub persona valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 44:1)
praecipue vero cum aliqua velut scenice fiunt, alio cadunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 56:2)
vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 107:1)
dicacitas etiam scurrilis et scenica huic personae alienissima est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 138:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION