라틴어 문장 검색

Multi hic quoque scalpello usi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 16:6)
dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas uocant (quod uelamentum infantis intus fuit), isque ultimis adprehensis uenulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a uolua, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 9:4)
Vbi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renouare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 1:4)
deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:6)
scalpelloque undique corpore uena deducitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:8)
At si digiti uel in utero protinus, uel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:1)
Igitur inter sanam uitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 1:5)
mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cauis peruiae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 11:6)
siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 2:5)
In quo ipso uidendum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute caluariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisue lacerata uehementes febres cum inflammationibus excitat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 8:2)
Si id maius est membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolui, idque os, ubi iam nudatum est, abscidere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 28:2)
id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et neruis, qui continent, ruptis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 14장 1:2)
Ubi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 3:1)
Idque ipsum testimonium est, etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae jam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diversae parti imponit, nisi quum profusionem sanguinis eo avertit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 4:1)
Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista connectuntur, jungunturque ei septo, quod transversum esse supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION