라틴어 문장 검색

ante coronati scandebant ardua testes atria, nunc lotae celsa petunt animae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, De loco in quo Martyres passi sunt, nunc baptisterium est Calagurri.6)
"natura simplex pollet unius Dei, et quidquid usquam est una virtus condidit, caelum solumque, vim marini gurgitis, globos dierum noctiumque praesides, ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila, septemtriones, Hesperos, aestus, nives, fontes, pruinas et metalla et flumina, praerupta, plana, montium convallia, feras, volucres, reptiles, natatiles, iumenta, pecua, subiugales, beluas, flores, frutecta, germina, herbas, arbores, quae sunt odori, quaeque vernant esui."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1124)
"pervulgata viget nostri sententia Christi scandere celsa humiles et ad ima redire feroces."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 175)
sic effata crucem Domini ferventibus offert obvia quadriiugis, lignum venerabile in ipsos intentans frenos, quod ut expavere feroces cornibus obpansis et summa fronte coruscum, vertunt praecipitem caeca formidine fusi per praerupta fugam, fertur resupina reductis nequiquam loris auriga comamque madentem pulvere foedatur.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1105)
insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:4)
scandit fatalis machina muros, feta armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 10:3)
pars ingentem formidine turpi scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:20)
Adde tot egregias urbes operumque laborem, tot congesta manu praeruptis oppida saxis fluminaque antiquos subter labentia muros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:9)
scandit aeratas vitiosa navis Cura nec turmas equitum relinquit ocior cervis et agente nimbos ocior Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 166)
tu, cum parentis regna per arduum cohors gigantum scanderet inpia, Rhoetum retorsisti leonis unguibus horribilique mala;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 195)
sed Timor et Minae scandunt eodem, quo dominus, neque decedit aerata triremi et post equitem sedet atra Cura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 112)
usque ego postera crescam laude recens, dum Capitolium scandet cum tacita virgine pontifex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 303)
tandem urbanus ad hunc "quid te iuvat" inquit, "amice, praerupti nemoris patientem vivere dorso?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:13)
quod Demosthenes ut efficeret, scandens in adversum continuabat quam posset plurimos versus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 201:2)
scandenti circa ima labor est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 244:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION