라틴어 문장 검색

Sunt certe illi plerique famuli extraordinii suis viventes impensis qui hoc tempore venerunt ut familiam meam decorarent, praecipue autem ut celsitudinem vestram spectarent."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 21:6)
Invaluit tam apud parentes quod paedogogos et famulos mos quidem ineptus aemulationes inter fratres serendi et alendi, durante eorum pueritia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:17)
Neque praetereunda est illa pars populi (quae Angliae fere est peculiaris, nec alibi, quod scio, in usu, nisi forte apud Polonos), famuli scilicet nobilium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 8:2)
Nativorum autem plebs ex tribus generibus hominum constare debet, nempe ex agricolis, famulis ingenuis, et artificibus, quorum opera robur et lacertos viriles postulant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 10:8)
Verum cavendum ne locus ubi famuli comedant sit ad imum graduum vel prope:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:12)
Perque suos gestus eo usque fit ipse molestus, Dum famuli tecti, cum fustibus ultro profecti, Crura pedesque ferae canibus conuulsa dedere.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:18)
Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem ".
(불가타 성경, 에스테르기, 7장4)
At ille ex more sceptrum aureum protendit manu; illaque consurgens stetit ante eum
(불가타 성경, 에스테르기, 8장4)
conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriae Cir ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 1장5)
disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum ", dicit Dominus Deus.
(불가타 성경, 아모스서, 1장8)
Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장11)
Et dextra quidem eius libellos, sceptrum uero sinistra gestabat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:8)
Dominam famulae cognoscunt:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:13)
An uero te longus ordo famulorum facit esse felicem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:15)
Hic tamen sceptro populos regebat
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION