라틴어 문장 검색

Cumque diversi diversa [0713B] dicerent, tandem omnibus acceptum fuit ut Baldewinus de Burg in throno regni Jerusalem locaretur, eo quod miles imperterritus multa pericula in praesidiis pro salute Christianorum saepe sustinuisset, et terram Rohas strenue ab omni assultu hostili defentam retinuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:2)
Superius utique coelum, et quae in coelo sunt, sol, luna, et stellae, Throni, Dominationes, Principatus, et Potestates, Cherubim et Seraphim.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:11)
Diogenes quidem Cynicus cum Alexandro magno de ueritate regni certabundus baculo uice sceptri gloriabatur.
(아풀레이우스, 변명 21:9)
nam et caput stringebat diadema candida, ferebat et sceptrum Irrupit alia quam putares Minervam, caput confecta fulgenti galea (et oleaginea corona tegebatur ipsa galea) clypeum attollens et hastam quatiens et qualis illa cum pugnat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:6)
sedebitis in thronis iudicum.
(ARCHIPOETA, I116)
Ipse non equo aut aperta aliqua sella aut throno, sed curru clauso vectus est, utpote qui regni universi quondam hostis publicatus et proscriptus satius sibi duxit maiestatem suam tueri, et reverentiam sui populo incutere, quam favorem eius ullatenus aucupari.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 11:3)
Quinetiam invitatus est exemplo praenobilis illius regis Angliae Henrici Quarti (qui primus sceptrum tenuit ex familia Lancastrensi, praedecessor quidem, licet non progenitor, regis vestri), qui sub finem vitae (ut vos melius nostis) similem expeditionem in terram sanctam destinabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:10)
27. Legati hac re nova fere attoniti non sine indignatione quadam responderunt se minime dubitare quin gladius domini sui sceptrum suum facile possit defendere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:1)
Atque insuper, omnibus viis et mediis quae Deus in manus nostras dederit ita sceptra tractabimus ut omnibus hominum gradibus et ordinibus solatia et beneficia praestemus, immunitates sanctae ecclesiae illaesas conservando, honores, privilegia, et praeeminentias nobilitatis nostrae pro dignitate natalium eorum a contemptu et vilipendio vindicando.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 22:3)
Recordentur enim iudices Salomonis thronum leonibus utrinque suffultum fuisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:9)
Sint sane leones, sed leones sub throno caventes ne aliquid ex iuribus regalibus impetant aut convellant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:10)
At ille ex more sceptrum aureum protendit manu; illaque consurgens stetit ante eum
(불가타 성경, 에스테르기, 8장4)
conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriae Cir ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 1장5)
disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum ", dicit Dominus Deus.
(불가타 성경, 아모스서, 1장8)
Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION