라틴어 문장 검색

Washingtonii doctrina sui generis fuit, formas scholasticas omnino contemnens, et artes et disciplinas illas avide arripiens et ad se alliciens, sine quibus claritudo bellica parari haud poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.103)
Grammaticas multas tam Graecas, quam Latinas, ad unguem decies resectum, ediscere jussus eram.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.33)
[Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,defensore tuo, pervincam, qui male factosemendare parat versus, hoc lenius ille,quo melior vir et est longe subtilior illo,qui multum puer et loris et funibus udis exoratus, ut esset, opem qui ferre poetisantiquis posset contra fastidia nostra,grammaticorum equitum doctissimus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장1)
Dicant, si volunt, et grammatici:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:11)
Haec ad brevem lucubratiunculam celeri sermone dictavi volens desiderio postulantis satisfacere et quasi ad scholasticam materiam me exercens - eadem enim die mane pulsabat ostium, qui profecturus erat - simulque, ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim, quicquid venerit in buccam, dicere.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:1)
"grammaticus rhetor geometres pictor aliptes augur schoenobates medicus magus:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III29)
cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur, altera nec mulier;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI227)
Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert quantum grammaticus meruit labor?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII106)
Hos Servius inter grammaticos doctorem recens professus, iuxta doctrina mirabilis et amabilis verecundia, terram intuens et velut latenti similis sequebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 15:3)
Et, ut ipsos quoque grammaticos in testimonium citem, Verrius Flaccus in eo libello qui Saturnus inscribitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 7:1)
Plane, quatenus alienum non est committi grammaticum cum sua analogia, temptabo suspicionibus eruere, quid sit quod eos a solita enuntiatione detorserit, ut mallent Saturnaliorum quam Saturnalium dicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 8:2)
verum ista quae proscindis defendere quilibet potest ex plebeia grammaticorum cohorte, ne Servio nostro, qui priscos, ut mea fert opinio, praeceptores doctrina praestat, in excusandis talibus quaeratur iniuria:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:3)
Nec his Virgilii verbis copia rerum dissonat, quam plerique omnes litteratores pedibus inlotis praetereunt, tamquam nihil ultra verborum explanationem liceat nosse grammatico.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 12:1)
Omnes nos, inquit Evangelus, inpudentes grammatice pronuntias, si tacere talia vis videri tuitionem pudoris:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 12:2)
In eundem Galbam Orbilius grammaticus acerbius inrisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION