라틴어 문장 검색

si parum, ne nihil actum sit, et frustra sectus aliquis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 25:6)
ubi secta est, aliae suturae adjiciendae, quae supra tres esse non debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 27:4)
quae paulatim secando id excidunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 33:8)
tum inclinandus mucro est, ut transversas membranas secet, quae inter summam mediamque tunicam sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 6:6)
Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 4:1)
Meges, quoniam is infirmior est, potestque in aliquam prominentiam incidere, incisoque super illam corpore, qua cavum subest, non secare, sed relinquere, quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque).
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 18:8)
adeo ut quidam secti, quum diu frustraque per digitos vesica esset agitata, decesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 22:6)
eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 3:2)
aliaque transversa idem palatum secat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 4:7)
Ex his quaterni primi, quia secant, τομεῖσ a Graecis nominantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 9:3)
Infra cervicem vero summa costa contra humerum sita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:2)
Sub costis vero prioribus quinque, quas νόθασ Graeci nominant, breves tenuioresque, atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae, extremis abdominis partibus inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:2)
At a summa costa paulo interius, quam ubi ea media est, os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curvatum, quod altera verticis parte modice intumescens, sustinet jugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 16:5)
Item sive capitis, sive pectoris os, sive costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 5:5)
Fere vero inter quartum decimum et unum et vicesimum diem sanescunt maxilla, malae, jugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION