라틴어 문장 검색

Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex iis in dignitate constitutis Andronico.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장31)
Accessit Lysias ad tribunal, exposuit rationem congruenter, persuasit, sedavit, tranquillos fecit, regressus est Antiochiam. Hoc modo res gestae a rege, adventus et profectionis eius, processerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장26)
Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장27)
Quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiret, ut secum oppidum defenderent et caede rapinisque desisterent, et quid sibi vellent sciret, sedandae eorum importunitatis gratia singulis C divisit.
(카이사르, 아프리카 전기 87:10)
Vibullius sedato tumultu, quem repentinus adventus Caesaris concitaverat, ubi primum e re visum est, adhibito Libone et L.
(카이사르, 내란기, 3권 18:3)
Hoc sedato tumultu crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis concitationes fiebant, compluresque milites in viis urbis omnibus partibus interficiebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 106:8)
inardescunt omnes corde, irritantur viribus;
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM114)
Hiemps autem capitis dolores, tussim et quicquid in faucibus in lateribus in visceribus mali contrahitur, inritat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장29)
ibi se dimovere, et, si podagra est, interpositis temporibus exiguis invicem modo sedere, modo ingredi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장13)
reliqua curationibus inritantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장49)
Si potius inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, removendaque sunt omnia acria, omnia vehementia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장58)
Cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes inritet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장2)
Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae venae et arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et levi tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장84)
Pili vero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum inritare consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장101)
ea plus pondere nocent, quo vesicam urguendo vulnus inritant, quam calore proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장123)

SEARCH

MENU NAVIGATION