라틴어 문장 검색

Postera Phoebea lustrabat lampade terras, umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:4)
Sequar atris ignibus absens, et, cum frigida mors anima seduxerit artus, omnibus umbra locis adero.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:19)
Tu potes unanimos armare in proelia fratres atque odiis versare domos, tu verbera tectis funereasque inferre faces, tibi nomina mille, mille nocendi artes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 15:7)
Vos unanimi densete catervas et regem vobis pugna defendite raptum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:6)
Seducere me debeo et quid suadeam circumspicere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 1:1)
Otiosum enim hominem seductum existimat vulgus et securum et se contentum, sibi viventem, quorum nihil ulli contingere nisi sapienti potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 4:6)
Inrupit in res optime positas avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 38:5)
Hi habent proprium quiddam et a corporibus seductum, tamquam video Catonem ambulantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 13:3)
Tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis seducit et ait:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:2)
itaque, qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur.
(세네카, 행복론, Liber IV 84:6)
paucorum motus comprehendimus, innumerabiles vero longiusque a conspectu seducti di eunt redeuntque, et ex his, qui oculos nostros patiuntur, plerique obscuro gradu pergunt et per occultum aguntur.
(세네카, 행복론, Liber IV 112:4)
Itaque, si praetorem te factura esset decem captivorum redemptio, decem autem soli captivi essemus, nemo quicquam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum.
(세네카, 행복론, Liber VI 59:1)
Olim enim ita se induit rei publicae Caesar, ut seduci alterum non posset sine utriusque pernicie ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 23:3)
Non potes itaque ad obtinendum dolorem muliebre nomen praetendere, ex quo te virtutes tuae seduxerunt;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 113:1)
Nihil illi seductum vitae genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi mores obstiterunt, quo minus pro me etiam ambitiosa fieret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 133:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION