라틴어 문장 검색

Nescio an ullum iucundius tempus exegerim, quam quo nuper apud Spurinnam fui, adeo quidem ut neminem magis in senectute, si modo senescere datum est, aemulari velim;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 1:1)
Non enim aetatem meam aut corpus, quae paulatim occidunt ac senescunt, sed gloriam diligit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 5:2)
Ita senescere oportet virum, qui magistratus amplissimos gesserit, exercitus rexerit, totumque se rei publicae quam diu decebat obtulerit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 23 2:1)
Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 6:1)
Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:1)
Longus amor tales corpus tenuavit in usus Aptaque subducto pondere membra dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 64)
Aera nitent usu, vestis bona quaerit haberi, Canescunt turpi tecta relicta situ - Forma, nisi admittas, nullo exercente senescit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 845)
qui sapit, innumeris moribus aptus erit, utque leves Proteus modo se tenuabit in undas, nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:568)
continua messe senescit ager.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 17:3)
conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 19:2)
has artes tolle, senescet amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 124:4)
quae numquam vacuo solita est cessare novali, fructibus assiduis lassa senescit humus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 47)
nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu, nec magis est curvis Appia trita rotis, pectora quam mea sunt sene calcata malorum, et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 717)
Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis, et fugiunt freno non remorante dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권501)
Ille relicto (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) imperio ripas virides amnemque querellis Eridanum implerat silvamque sororibus auctam, cum vox est tenuata viro, canaeque capillos dissimulant plumae, collumque a pectore longe porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes, penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION