라틴어 문장 검색

et melius Caecilius de sene alteri saeculo prospiciente, quam illud idem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 33:1)
ut enim adulescentibus bona indole praeditis sapientes senes delectantur, leviorque fit senectus eorum qui a iuventute coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:2)
ut petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 47:5)
saepe audivi e maioribus natu, qui se porro pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium quod, cum apud regem Pyrrhum legatus esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam Athenis qui se sapientem profiteretur, eumque dicere omnia quae faceremus ad voluptatem esse referenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 56:1)
anne censes, ut de me ipse aliquid more senum glorier, me tantos labores diurnos nocturnosque domi militiaeque suscepturum fuisse, si isdem finibus gloriam meam quibus vitam essem termina- turus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:2)
de Fabio Lusco quod eram exorsus, homo peramans semper nostri fuit nec mihi umquam odio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 8A 5:6)
"audaci quicumque adflate Cratino iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles, aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis."
(페르시우스, 풍자, satire 199)
tum nigri lemures ovoque pericula rupto, tum grandes galli et cum sistro lusca sacerdos incussere deos inflantis corpora, si non praedictum ter mane caput gustaveris alii.
(페르시우스, 풍자, satire 5123)
. . immo iocari magis et circulis [ludentem] accedere, cum subito | videmus senem calvum, tunica vestitum russea, inter pueros capillatos ludentem pila.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:2)
Illum dum refugis, longo quia grandior aevo, Surgis ad invisas a sene mane rotas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1326)
nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu, nec magis est curvis Appia trita rotis, pectora quam mea sunt sene calcata malorum, et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 717)
"verba quis auderet coram sene digna rubore dicere?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권38)
mox proceres de stirpe senum tractasse videmus . clavum consilii;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2148)
Bis duodena senum sedes pateris citharisque totque coronarum fulgens insignibus agnum caede cruentatum laudat, qui evolvere librum et septem potuit signacula pandere solus.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), APOCALYPSIS IOHANNIS1)
Videre egisse iam nescio quid cum sene.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 521)

SEARCH

MENU NAVIGATION